- CHA
- CHAnomen herbae apud Sinenses nobilissimae et potionis inde confectae, saluberrimi usus; a cuius praestantia et copia inprimis urbs Lucheu commendatur, in provinc. Nakinga. Sed et ad civitatem Pingyne in provinc. Queicheu, folium Cha optimum. Foliculum>est omnino illi simile, quod rhus coriaria profert, imo illius quandam esse speciem nemo dubitat amplius; non tamen silvestre illud, sed cultum; non arbot, sed virgultum est, in ramulos varios, aut virgulas potius, se diffundens: nec flore admodum differt, nisi quod huius albedo nonnihil magis in flavedinem declinat. Aestate primum floren emittit, levi odore fragrantem, seqitur baccha viridior, mox nigricans. Pro potione Cha coquenda expetitur solium primum vernum ac mollius, quod studiose acsigillatim unum post alterum manu carpunt, mox in ferreo cacabo, tenui ac lentô igni aliquantulum calefaciunt, deinde supra stoream subtilem ac laevem manibus propellendo involvunt, atque involutum iterum exponunt igni ac denuo confricant, donec intortum rursus et conglomeratum plane siccum sit. Id servant in vasis plerumque stanneis ab omni humiditate diligentissime et evaporatione custoditum: quod cum in bullientem aquam conicitur, etiam post diuturnam asservationem, ad pristinum virorem redit, seque expandit; aquam odore suavi, si optimum est, saporeque non ingratô, praesertim ubi assueveris, ac colore subviridi, inficiens. Cuius calidi potus vires ac virtutem multis depraedicant Sinenses, qui eô noctu ac interdiu frequentissime utuntur, hospitesque excipiunt. Illi vero potissimum ascribunt, quod Sinenses podagram et calculum nesciunt. Post cibos sumptum, omnem indigestionem et stomachi cruditatem tollit: maxime enim concoctionem iuvat, quin et ab ebriis adhibetur, levamen iis, novasque ad potitandum vires addit, adeoque et crapulae omnes molestias levat; exsiccat siquidem et abstergit superfluos humores, ac vigilare cupientibus, somniferos vapores expellit, oppressionemque somni, studiis vacare volentibus, arcet. Vascula, quibus tamquam aptissimis ad diluendum potandumque suum Cha Sinenses utuntur, figlinâ arte fiunt, in civitate Guiling eiusdem provinciae, quae hanc ob causam nomen hoc, Terrae gloria Latine, accepit. Praeferunt vascula haec Krangsiensibus porcellanis, licet splendidioribus magisque diaphanis, quod saporem aliquem ac odorem potui tribuunt; Sinensibus maxime expetitum: Unde maximi apud eos fiunt, totaque civitas eo ut plurimum in opere occupatur. Veneunt magnô pretiô nonnulla eorum, ac Lusitaniae Estremosia vel superant vel aequant. Ipsius vero Cha tanta varietas ac praestantiae discrimen est, ut librae pretium apud ipsos Sinenses ab obolo ascendat ad duos pluresve aureos, etc. Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 30. et 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.